monumenta.ch > Hugutio Pisanus > Hugutio Pisanus, Derivationes, p2, A 309
Hugutio Pisanus, Derivationes, A, , A 308 <<<     >>> A 310

A 309 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  ARO -as verbum neutrum, et secundum Ysidorum derivatur ab ere, eo quod prius erea aratra vel eratra faciebant, unde hic arator -ris, a quo hic aratorculus, parvus arator; et hic et hec arabilis et hoc -le, quod componitur inarabilis -le; et hec aratura -re, et aratorius -a -um locus qui potest arari, et hec aratuncula -le fossa parva ad instar sulci aratri, et hoc aratrum -tri, unde hoc aratellum -li diminutivum, sicut a terebro terebellum diminutivum. 2  Item ab aro hec ara -re, quia, ut aratori bene proveniret, solebat ara institui. 3  Alii volunt quod derivetur ab ardeo, eo quod victime ibi ardeant, bnf15462.24 unde hec arula diminutivum, et hic ariolus -li divinator, qui circa aram ydolorum nefarias preces faciebat et funesta sacrificia, unde ariolor -aris verbum deponens, idest divinare, unde verbalia; et hec arra dicitur ab ara, quod datur cum aliquid venditur vel emitur pro certitudine et non ut reddatur tamquam pignus, sed ut sit de corpore pretii; et ideo ab ara dicitur quia res que inarratur a Deo rata debet esse, quasi testibus aris fieret; et inde per compositionem hic arrabo -bonis, idest vadimonium, unde Terentius in tertia comedia ‘ea relicta arraboni est’; et proprie arrabo dicitur bona arra, sicut que datur pro bona re, ut pro coniugio; que vero datur pro mala re, ut pro fornicatione, non est arrabo. 4  Vel arra dicitur a re pro qua datur. 5  Arra componitur inarro -as, idest arram pro aliquo dare, et subarro -as quasi latenter arram dare, ut ‘anulo suo subarravit me ’; ara componitur cum specio et fit hic et hec aruspex -cis, idest divinator, quasi ararum inspector. Iuvenalis (6 , 397) ‘varicosus fiet aruspex’, unde aruspicor -aris, idest divinare, deponens, unde verbalia; et hoc aruspicium -cii idest divinatio, bsb34420.18 et hec aruspicina -ne idest domus aruspicum vel locus ubi divinatur. 6  Sciendum tamen quia ara dicitur pro altari et pro stabulo porcorum, sed ara pro altari primam producit et non aspiratur; hara pro stabulo porcorum primam corripit et aspiratur, unde illud ‘Est hara porcorum brevis et non ara deorum’. 7  Item ab ara secundum Ysidorum (12, 1, 11 ) hic aries -tis, quia primo in ara immolatus fuit, unde exemplum Virgilii adducit in exemplum ‘aries mactatur ad aras’; vel dicitur ab areos idest a mare, unde et in grege masculi mares vocantur; vel dicitur ab ares quod est virtus, quia maioris virtutis sit in grege; unde hic arietulus -li diminutivum et arietinus -a -um. 8  Et nota quod aries dicitur pro vervece et pro illo instrumento quo muri quatiuntur, quia impingit murum in modum arietum pugnantium, vel quia sit in summo cum cornibus ad similitudinem arietis; unde et arietare dicimus cum illo instrumento percutere, et arietare pertinet ad verveces quando sunt in tempore coeundi. 9  Item ab ara hec Arabia -e, que sacra interpretatur quia regio illa thure abundat: hinc Greci eam eudomon nostri beatam nominaverunt; eadem est et Saba a filio Chus, qui dictus est Saba; unde hic et hec Arabs -bis, et arabicus -a -um, unde Arabici dicti sunt quidam heretici in Arabia exorti, dicentes animam cum corpore mori et in novissimo utrumque resurgere. 10  Item ab aro hoc arvum -vi, unde hoc arviolum -li diminutivum, et hic et hec arvalis et hoc -le, et hec arvina -e idest pinguedo, unde arvinula -e diminutivum, et arvinosus -a -um grassus, et comparatur -sior -simus et cetera, et arvinatus -a -um impinguatus; arvum componitur cum ambio et fit hec ambarvalis -lis, idest hostia cum qua arva ambiebant, que etiam dicitur amburvale et hoc arvambale; sed hec amburbalis vel amburbale vel amburbium est hostia cum qua civitatem ambiebant, ab ambio et urbs. 11  Aro componitur cum ex et fit exaro -ras, idest describere vel valde arare, et cum per et fit peraro -ras, et cum ob et fit obaro -ras, et hinc verbalia; aro cum suis compositis neutrum est, excepto exaro pro describere, et corripit a.

med275.20

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik